Necesito la traducción de este texto- latín

Non raro fit, ut incolae Asiae, Graeciae, Italiae subitis terrae motibus perterreantur. Veteres Graeci, cum nescirent, quomodo id fieret dicere soliti sunt: "Neptunus terram tridente concussit." Scriptores referunt Archidamo rege factum esse, ut Sparta terrae motu uehementissimo concuteretur. Ut fieri solet, primum homines maximo terrore occupabantur. Terra enim ita concussa est, ut maxima urbis pars dirueretur, multique homines perirent. Terror ea re augebatur, quod serui publici tumultum fecerunt. Sed rex ciuibus euocatis seruos ad officium redire coegit.

Añade tu respuesta

Haz clic para o